Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
  2. licuit uxorem dotatam genere summo ducere;
  3. sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
Pal.
  1. Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
Per.
  1. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
Pal.
  1. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
Per.
  1. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium
  2. ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
  3. quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
  4. malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
  5. ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias),
  6. verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,
  7. dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
  8. da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus
  9. praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
  10. flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
  11. tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
  12. iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
  13. tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
  14. quid? nutrici non missurus esmissuru's quicquam, quae vernas alit?”