Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.
Per.
  1. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
  2. ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
  3. opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
  4. opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
  5. liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.
  6. vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
  7. pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
  8. tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
Pal.
  1. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
Plevs.
  1. Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia,
  2. tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
  3. at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.
Per.
  1. Morus es.
  2. nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
  3. in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
  4. et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
  5. deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
  6. es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
  7. liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.