Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Edepol memoria es optuma.
- Offae monent.
- Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,
- communicabo semper te mensa mea.
- Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
- ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
- At peditastelli quia erant, sivi viverent.
- Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt,
- Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
- virtute et forma et factis invictissumum?
- amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
- qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
- me reprehenderunt.
- Quid eae dixerunt tibi?
- Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi.
- immo eius frater inquam est. ibi illarum altera
- ergo mecastor pulcher est inquit mihi
- “et liberalis. vide caesaries quam decet.
- ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”
- Itane aibant tandem?