Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,
- neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
- vel cavillator facetus vel conviva commodus
- item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
- incommoditate abstinere me apud convivas commodo
- commemini et meae orationis iustam partem persequi
- et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
- minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
- post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
- O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
- atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
- Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
- neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,
- neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
- neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
- si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
- Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
- Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet;
- cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
- At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum