Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia
  2. mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
  3. quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
  4. eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.
Pal.
  1. Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
  2. nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.
Plevs.
  1. Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia?
Per.
  1. Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
  2. tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
  3. nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
  4. clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
Pal.
  1. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
  2. inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
Plevs.
  1. Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
  2. nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
Per.
  1. Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam
  2. comitatem erga te amantem.
Plevs.
  1. Quid opus nota noscere?
Per.
  1. Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;
  2. nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit: