Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- At tibi di faciant bene.
- Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes
- posthac, etiam illud quod scies nesciveris
- nec videris quod videris.
- Bene me mones,
- ita facere certum est. sed satine oratus esoratu's?
- Abi.
- Numquid nunc aliud me vis?
- Ne me noveris.
- Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam
- fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:
- ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,
- domi cómprehendar. una hic et Palaestrio
- me habent venalem: sensi et iam dudum scio.
- numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;
- nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,
- dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
- nam uni satis populo impio merui mali. —
- verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.
- Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,