Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita
- vidisti?
- Vidi (cur negem quod viderim?),
- sed Philocomasium me vidisse censui.
- Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
- si ego me sciente paterer vicino meo
- eam fieri apud me tam insignite iniuriam?
- Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
- cum rem cognosco; at non malitiose tamen
- feci.
- Immo indigne; nám hominem servom suos
- domitos habere oportet oculos et manus
- orationemque.
- Egone si post hunc diem
- muttivero, etiam quod egomet certo sciam,
- dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;
- nunc hoc mi ignosce quaeso.
- Vincam animum meum,
- ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.
- ignoscam tibi istuc.