Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. occisam saepe sapere plus multo suem:
  2. quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
  3. nam illius oculi atque aures atque opinio
  4. transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;
  5. nimium festivam mulier operam praehibuit.
  6. redeo in senatum rusum; nam Palaestrio
  7. domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:
  8. frequens senatus poterit nunc haberier.
  9. ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —
Palaestrio
  1. Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
  2. sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient
  3. concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco,
  4. unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
  5. nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,
  6. neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
  7. nam bene consultum consilium surripitur saepissime,
  8. si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.
  9. quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,
  10. tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,
  11. atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.