Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- per deos atque homines perque stultitiam meam
- perque tua genua —
- Quíd opsecras me?
- Inscitiae
- meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio
- me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.
- nam Philocomasium eccam intus.
- Quid nunc, furcifer?
- vidistin ambas?
- Vidi.
- Erum exhibeas volo.
- Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
- et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;
- sed meam esse erilem concubinam censui,
- cui me custodem erus addidit miles meus.
- nam ex uno puteo similior numquam potis
- aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
- et me despexe ad te per impluvium tuom
- fateor.
- Quid ni fateare, ego quod viderim?