Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. et adsentandumst quidquid hic mentibitur.
Pyrg.
  1. Quid illúc quod dico?
Art.
  1. Ehem, scío iam quid vis dicere.
  2. factum hercle est, memini fieri.
Pyrg.
  1. Quid id est?
Art.
  1. Quidquid est.
Pyrg.
  1. Habes —
Art.
  1. Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.
Pyrg.
  1. Facete advortis tuom animum ad animum meum.
Art.
  1. Novisse mores tuos me meditate decet
  2. curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
Pyrg.
  1. Ecquid meministi?
Art.
  1. Memini: centum in Cilicia
  2. et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
  3. triginta Sardos, sexaginta Macedones
  4. † sunt homines quos tu occidisti uno die.
Pyrg.
  1. Quanta istaec hominum summast?
Art.
  1. Septem milia.
Pyrg.
  1. Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
Art.
  1. At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.