Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam;
  2. nam nec te neque me novisse ait haec.
Pal.
  1. Persectari hic volo,
  2. Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam
  3. nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
Scel.
  1. Certe equidem noster sum.
Pal.
  1. Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.
  2. tibi ego dico, heus, Philocomasium.
Phil.
  1. Quae te intemperiae tenent,
  2. qui me perperam perplexo nomine appelles?
Pal.
  1. Eho,
  2. quis igitur vocare?
Phil.
  1. Diceae nomen est.
Scel.
  1. Iniuria es,
  2. falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;
  3. a)/dikos es tu, non dikai/a, et meo ero facis iniuriam.
Phil.
  1. Egone?
Scel.
  1. Tune.
Phil.
  1. Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi
  2. cum meo amatore, adulescente Atheniensi?