Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Dic mihi,
- quid hic tibi in Epheso est negoti?
- Geminam germanam meam
- hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.
- Mala es.
- Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.
- abeo.
- Abire non sinam te.
- Mitte.
- Manifestaria es.
- non omitto.
- At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,
- nisi me omittis.
- Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?
- Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
- an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?
- Mittis me an non mittis?
- Immo vi atque invitam ingratiis,
- nisi voluntate ibis, rapiam te domum.
- Hosticum hoc mihi