Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ea videtur.
- Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium?
- quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?
- quid nunc taces? tecum loquor.
- Immo edepol tute tecum;
- nam haec nil respondet.
- Te adloquor, viti probrique plena,
- quae circum vicinos vagas.
- Quicum tu fabulare?
- Quicum nisi tecum?
- Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?
- Mé rogas homo qui sim?
- Quin ego hoc rogem quod nesciam?
- Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?
- Mihi odiosus, quisquis es,
- et tu et hic.
- Non nos novisti?
- Neutrum.
- Metuo maxume,
- Quid metuis?