Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ne tu hercle sero, opinor,
- resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre.
- Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.
- Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.
- Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.
- Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:
- dum te fidelem facere ero voluisti, absumptus esabsumptu's paene.
- sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.
- Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes
- gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,
- quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis
- servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
- Palaestrio, o Palaestrio.
- O Sceledre, Sceledre, quid vis?
- Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina
- Philocomasium, an non est ea?
- Hercle opinor, ea videtur.
- sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,
- si quidem east.
- An dubium tibi est eam esse hanc?