Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
  2. suspicionem maximam sum visa sustinere.
  3. nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,
  4. me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,
  5. quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
  6. id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
Pal.
  1. Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?
  2. eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare.
  3. narrandum ego istuc militi censebo.
Phil.
  1. Facere certum est,
  2. neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. —
Scel.
  1. Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.
Pal.
  1. Scin te periisse?
Scel.
  1. Nunc quidem domi certo est. certa res est
  2. nunc nostrum observare ostium, ubi ubist.
Pal.
  1. At, Sceledre, quaeso,
  2. ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit
  3. atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.
Scel.
  1. Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
  2. me id iam non vidisse arbitror.