Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
  2. non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.
  3. sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,
  4. unde exit haec?
Pal.
  1. Vnde nísi domo?
Scel.
  1. Domo?
Pal.
  1. Mé viden?
Scel.
  1. Te video.
  2. nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;
  3. nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus
  4. neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.
Pal.
  1. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?
Phil.
  1. Ecastor ergo
  2. mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
Pal.
  1. Quid somniasti?
Phil.
  1. Ego eloquar. sed amabo advortite animum.
  2. hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa
  3. venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;
  4. ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.
Pal.
  1. Palaestrionis somnium narratur. perge porro.