Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eri cóncubinast haec quidem.
- Mihi quoque pol ita videtur.
- age nunciam, quando lubet —
- Quid agam?
- Perire propera.
- Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem
- falso insimulavit?
- Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.
- Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?
- Atque cum álieno adulescentulo dixit.
- Dixi hercle vero.
- Tun me vidisti?
- Atque his quidem hercle oculis.
- Carebis, credo,
- qui plus vident quam quod vident.
- Numquam hercle deterrebor
- quin viderim id quod viderim.
- Ego stulta et mora multum,
- quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.
- Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;