Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Nihil hercle hoc quidemst
- praeut alia dicam — quae tu numquam feceris.
- periuriorem hoc hominem si quis viderit
- aut gloriarum pleniorem quam illic est,
- me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
- nisi unum, epityrum estur insanum bene.
- Vbi tu es?
- Eccum. edepol vel elephanto in India,
- quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.
- Quid, bracchium?
- Illud dicere volui, femur.
- At indíligenter iceram.
- Pol si quidem
- conisus esses, per corium, per viscera
- perque os elephanti transmineret bracchium.
- Nolo istaec hic nunc.
- Ne hercle operae pretium quidemst
- mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.
- venter creat omnis hasce aerumnas: auribus
- peraurienda sunt, ne dentes dentiant,