Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram
- dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo,
- tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortier
- dicam hospitio.
- Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.
- Vt si illic concriminatus sit advorsum militem
- meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,
- eam arguam vidisse apud te contra conservom meum
- cum suo amatore amplexantem atque osculantem.
- Immo optume.
- idem ego dicam, si ex me exquiret miles.
- Sed simillimas
- dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,
- ne titubet, si exquiret ex ea miles.
- Nimis doctum dolum.
- sed si ambas videre in uno miles concilio volet,
- quid agimus?
- Facilest: trecentae possunt causae conligi:
- “non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
- prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest”,