Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via
  2. inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
Per.
  1. Placet ut dicis.
Pal.
  1. Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube
  2. cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,
  3. ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,
  4. de gemina sorore.
Per.
  1. Docte tíbi illam perdoctam dabo.
  2. numquid aliud?
Pal.
  1. Intro ut abeas.
Per.
  1. Abeo. —
Pal.
  1. Et quidem ego ibo domum
  2. atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo,
  3. qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
  4. nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium
  5. participaverit de amica eri, sese vidisse eam
  6. hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.
  7. novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio.
  8. si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:
  9. res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.