Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.
  2. reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,
  3. quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.
  4. magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.
  5. tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast
  6. nos inimicos profligare posse.
Pal.
  1. Dico et recipio
  2. ad me.
Per.
  1. Et ego impetrare dico id quod petis.
Pal.
  1. At te Iuppiter
  2. bene amet.
Per.
  1. Auden participare me quod commentus es"commentu's?
Pal.
  1. Tace,
  2. dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias
  3. iuxta mecum mea consilia.
Per.
  1. Salva sumes indidem.
Pal.
  1. Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,
  2. neque habet plus sapientiai quam lapis.
Per.
  1. Ego istuc scio.
Pal.
  1. Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam,