Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,
  2. eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.
  3. quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
  4. ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.
  5. apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;
  6. nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
  7. cui bini custodes semper totis horis occubant.
  8. euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;
  9. numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.
  10. habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude,
  11. nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
  12. tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:
  13. vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam.
Pal.
  1. Audio.
Per.
  1. Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule,
  2. arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.
  3. anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum,
  4. coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
  5. interclude inimicis commeatum, tibi muni viam
  6. qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas