Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.
- os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,
- confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
- qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:
- domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,
- domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias.
- nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:
- domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.
- Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio,
- quod volutas tute tecum in corde?
- Paulisper tace,
- dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo
- quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
- qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
- Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide,
- quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans.
- pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;
- ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,
- dextera digitis rationem computat, ferit femur
- dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.