Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
- quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
- ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
- praestringat oculorum aciem in ácie hostibus.
- nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,
- ne lamentetur neve animum despondeat,
- quia se iam pridem feriatam gestitem,
- quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus.
- sed ubi Artotrogus hic est?
- Stat propter virum
- fortem atque fortunatum et forma regia;
- tum bellatorem — Mars haud ausit dicere
- neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
- Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
- ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
- erat imperator summus, Neptuni nepos?
- Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
- cuius tú legiones difflavisti spiritu,
- quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
- Istuc quidem edepol nihil est.