Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.
- nam meus conservos est homo haud magni preti,
- quem concubinae miles custodem addidit.
- ei nos facetis fabricis et doctis dolis
- glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
- faciemus ut quod viderit ne viderit.
- et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem
- suam et hinc et illinc mulier feret imaginem,
- atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.
- ita sublinetur os custodi mulieris.
- sed foris concrepuit hinc a vicino sene;
- ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.
- Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis
- videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
- mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,
- ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:
- quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,
- extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
- quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
- dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.