Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,
- adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.
- Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:
- ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
- sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.
- adgrediar hominem.
- Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?
- Quid agis, Periplectomene?
- Hau multos homines, si optandum foret,
- nunc videre et convenire quam te mavellem.
- Quid est?
- quid tumultuas cum nostra familia?
- Occisi sumus.
- Quid negotist?
- Res palamst.
- Quae res palamst?
- De tegulis
- modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
- per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem
- osculantis.