Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
- conqueritur mecum mulier fortunas suas:
- ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,
- sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,
- neque peius quemquam odisse quam istum militem.
- ego quoniam inspexi mulieris sententiam,
- cepi tabellas, consignavi, clanculum
- dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat
- meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
- ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
- nam et venit et is in proximo hic devertitur
- apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;
- isque illi amanti suo hospiti morem gerit
- nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
- itaque ego paravi hic intus magnas machinas,
- qui amantis una inter se facerem convenas.
- nam unum conclave, concubinae quod dedit
- miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
- in eo conclavi égo perfodi parietem,
- qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;