Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.
- conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
- bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
- Age, Palaestrio, bono animo es.
- Eheu, nequeo quin fleam,
- quom abs te abeám.
- Fer aequo ánimo.
- Scio ego quid doleat mihi.
- Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve ---
- Iam resipisti? ---
- Obsecro, quem amplexa sum
- hominem? perii. sumne ego apud me?
- Ne time, voluptas mea.
- Quid istuc est negoti?
- Animus hanc modo hic reliquerat.
- † metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
- Quid id est?