Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
- ne quis tibi hoc vítio vortat.
- Mea, non illorum dedi:
- parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.
- Tua ego hoc causa dico.
- Credo.
- Iam vale.
- Et tu bene vale.
- Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —
- quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
- quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;
- et, si íta sententia esset, tibi servire malui
- multo, quám alii libertus esse.
- Habe bonum animum.
- Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
- muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
- Fac sis frugi.