Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. O mi ócule, o mi ánime.
Pal.
  1. Obsecro, tene mulierem,
  2. ne adfligatur.
Pyrg.
  1. Quid istuc quaesost?
Pal.
  1. Quia abs te abit, animo male
  2. factum est huic repente miserae.
Pyrg.
  1. Curre intro atque ecferto aquam.
Pal.
  1. Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
  2. quaeso, dum resipiscit.
Pyrg.
  1. Capita inter se nimis nexa hisce habent.
  2. non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
Plevs.
  1. Temptabam spiraret an non.
Pyrg.
  1. Aurem admotam oportuit.
Plevs.
  1. Si magis vís, eam omittam.
Pyrg.
  1. Nolo, retine.
Plevs.
  1. At ultro misero.
Pyrg.
  1. Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.