Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
Milph.
  1. Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.
Pal.
  1. Vt tu inclitus esinclitu's apud múlieres.
Pyrg.
  1. Patiar, quando ita Venus volt.
Acr.
  1. Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,
  2. ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
  3. benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.
Milph.
  1. Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
  2. ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
Acr.
  1. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
  2. ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
  3. atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.
Milph.
  1. Non faciet, bonum animum habe. †
Pyrg.
  1. Vt ipsa se contemnit.
Acr.
  1. Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milph.
  1. Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.
Acr.
  1. Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar
  2. atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
  3. consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.
Pyrg.
  1. Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?