Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- At gestio.
- At modice decet:
- moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras.
- Era, éccum praesto mílitem.
- Vbi est?
- Ad laevam.
- Video.
- Aspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat videre.
- Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
- Tuomst principium.
- Obsecro, tute ipsum convenisti?
- ne parce vocem, ut audiat.
- Cum ipso pol sum locuta,
- placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu ut volui.
- Audin quae loquitur?
- Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
- O, fortunata mulier es.
- Vt amari videor.
- dignus esDignu's.
- Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;