Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
- a Philocomasio.
- Quid tam intus fuisse te dicam diu?
- Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
- Quid iam?
- Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.
- verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
- quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.
- Etiam me? quo modo ego vivam sine te?
- Age, animo bono es,
- eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
- impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
- verum oppressit.
- Deos sperabo teque. postremo tamen
- etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,
- saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi
- mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
- Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,
- si impetras.
- Reddam impetratum.