Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
- ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
- prorsum Athenas protinus abibo tecum.
- Atque ubi illo veneris,
- triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
- Abi cito atque orna te.
- Numquid aliud?
- Haec ut memineris.
- Abeo. —
- Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
- iam exiturum esse intus.
- Celebre apud nos imperium tuomst. —
- Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
- hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
- Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,
- a Philocomasio.
- Quid tam intus fuisse te dicam diu?