Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
Pal.
  1. Quid iam?
Pyrg.
  1. Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.
  2. verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
  3. quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.
Pal.
  1. Etiam me? quo modo ego vivam sine te?
Pyrg.
  1. Age, animo bono es,
  2. eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
  3. impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
  4. verum oppressit.
Pal.
  1. Deos sperabo teque. postremo tamen
  2. etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,
  3. saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi
  4. mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
Pyrg.
  1. Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,
  2. si impetras.
Pal.
  1. Reddam impetratum.