Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.
- quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico
- facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;
- causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
- palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),
- id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,
- praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
- atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
- Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
- Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,
- ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,
- atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
- nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
- Satis placet pictura. perge.
- Ille extemplo illam hortabitur
- ut eat, ut properet, ne morae sit matri.
- Multimodis sapis.