Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
  2. opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
  3. mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
  4. quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
  5. oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
  6. date modo operam.
Acr.
  1. Id nos ad te, si quid velles, venimus.
Pal.
  1. Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.
Acr.
  1. Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.
Pal.
  1. Militem lepide, et facete et laute ludificarier
  2. volo.
Acr.
  1. Voluptatem mecastor mi imperas.
Pal.
  1. Scin quem ad modum?
Acr.
  1. Nempe ut adsimulem me amore istius differri.
Pal.
  1. Tenes.
Acr.
  1. Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
  2. abierim, cupiens istius nuptiarum.
Pal.
  1. Omne ordine.
  2. nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,
  3. hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium: