Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Et ego vos.
- Quid agis, noster architecte?
- Egone architectus? vah.
- Quid est?
- Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
- Heia vero.
- Nimis facete nimisque facunde malast.
- ut lepide deruncinavit militem.
- At etiam parum.
- Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
- vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
- nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,
- ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.
- Eu, probe.
- Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
- omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
- Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
- Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
- maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
- nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit