Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.
- Bene mones.
- Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul
- ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam
- quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul
- formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem
- conlaudato. satin praeceptumst?
- Teneo. satinest, si tibi
- meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?
- Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.
- quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico
- facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;
- causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
- palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),
- id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,
- praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
- atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
- Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
- Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,
- ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,