Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Plevs.
  1. Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
Pal.
  1. Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
  2. maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
  3. nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit
  4. miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
  5. opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
  6. mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
  7. quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
  8. oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
  9. date modo operam.
Acr.
  1. Id nos ad te, si quid velles, venimus.
Pal.
  1. Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.
Acr.
  1. Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.
Pal.
  1. Militem lepide, et facete et laute ludificarier
  2. volo.
Acr.
  1. Voluptatem mecastor mi imperas.