Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.
- Tu modo istuc cura quod agis.
- Curatum id quidemst.
- quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.
- Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam
- bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,
- aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
- Cupio hercle.
- Credo te facile impetrassere.
- sed abi intro. noli stare.
- Tibi sum oboediens. —
- Numquid videtur demutare alio atque uti
- dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?
- nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut
- ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,
- satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
- nam quos videre exoptabam me maxume,
- una exeuntis video hínc e proxumo.
- Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.
- Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.