Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Omnia
  2. vis optinere.
Pyrg.
  1. Vbi matrem esse aiebat soror?
Pal.
  1. Cubare in navi lippam atque oculis turgidis
  2. nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
  3. is ad hos nauclerus hospitio devortitur.
Pyrg.
  1. Quid is? ecquid fortis?
Pal.
  1. Abi sis hinc, nam tu quidem
  2. ad equas fuisti scitus admissarius,
  3. qui consectare qua maris qua feminas.
  4. hoc age nunc.
Pyrg.
  1. Istuc quod das consilium mihi,
  2. te cum illa verba facere de ista re volo;
  3. nam cum illa sane congruos sermo tibi.
Pal.
  1. Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?
  2. dicas uxorem tibi necessum ducere;
  3. cognatos persuadere, amicos cogere.
Pyrg.
  1. Itan tu censes?
Pal.
  1. Quid ego ní ita censeam?
Pyrg.
  1. Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim