Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.
Milph.
  1. Remoráre, abeo. —
Pal.
  1. Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.
Pyrg.
  1. Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.
Pyrg.
  1. Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,
  2. de concubina? nam nullo pacto potest
  3. prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.
Pal.
  1. Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi
  2. quo id pacto fieri possit clementissime.
  3. aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,
  4. quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;
  5. dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:
  6. sororem geminam adesse et matrem dicito,
  7. quibus cóncomitata recte deveniat domum.
Pyrg.
  1. Qui tu scis eas adesse?
Pal.
  1. Quia oculis meis
  2. vidi hic sororem esse eius.
Pyrg.
  1. Convenitne eam?
Pal.
  1. Convenit.
Pyrg.
  1. Ecquid fortis visast?