Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Pol istuc tibi crédo.
- Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit,
- et púeri annos octíngentos vivónt.
- Vae tibi, nugátor.
- Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.
- Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.
- Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?
- Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.
- Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.
- Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.
- Quin érgo abis, quando résponsumst?
- Ibo átque illam huc addúcam,
- proptér quam opera est mihi. númquid vis?
- Ne mágis sim pulcher quám sum,
- ita mé mea forma habet sóllicitum.
- Quid hic núnc stas? quin abis?
- Ábeo.
- Atque ádeo, audin tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat —
- Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.
- Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.