Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Eo illud est verum magis.
  2. nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo
  3. adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
Dem.
  1. Quid tu ais? Charini amicast illa?
Evt.
  1. Vt dissimulat malus.
Dem.
  1. Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.
Evt.
  1. Propterea igitur tu mercatu's(mercatus es), novos amator, vetus puer?
Lys.
  1. Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus.
  2. quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo.
Dem.
  1. Nullus sum.
Lys.
  1. Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.
Evt.
  1. Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;
  2. nam ibat exulatum.
Dem.
  1. An abiit?
Lys.
  1. Etiam loquere, larua?
  2. temperare istac aetate istis decebat artibus.
Dem.
  1. Fateor, deliqui profecto.
Evt.
  1. Etiam loquere, larua?
  2. vacuom esse istac ted aetate hís decebat noxiis.
  3. itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet;