Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,
  2. ubi locist res summa nostra publica?
Dem.
  1. Ei, perii miser.
Lys.
  1. Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.
Dem.
  1. Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
Evt.
  1. Redde illi.
Dem.
  1. Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.
Evt.
  1. Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.
Dem.
  1. Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
  2. modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
  3. si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
  4. se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
  5. Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni:
  6. hunc senem para me clientem; memorem dices benefici.
Lys.
  1. Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
Dem.
  1. Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque
  2. tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
Lys.
  1. Missas iam égo istas artis feci.
Dem.
  1. Et quidem ego dehinc iam.
Evt.
  1. Nihil agis: