Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.
  2. nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet.
Dem.
  1. At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat.
Lys.
  1. Sequere me. sed exeuntem filium video meum.
Evtychvs
  1. Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
  2. iam redeo.
Lys.
  1. Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?
Evt.
  1. Optima opportunitate ambo advenistis.
Lys.
  1. Quid rei est?
Evt.
  1. Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam.
Lys.
  1. Di me servant.
Evt.
  1. Tibi amicam ésse nullam nuntio.
Dem.
  1. Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc?
Evt.
  1. Eloquar.
  2. animum advortite igitur ambo.
Dem.
  1. Quin tibi ambo operam damus.
Evt.
  1. Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo,
  2. suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant.
Dem.
  1. Verum hic dicit.
Lys.
  1. Tibi ergo dicit.