Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Em, nunc tu mihi places.
- Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,
- ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
- Non mihi credis?
- Omnia equidem credo quae dicis mihi.
- sed quin intro ducis me ad eam, ut videam?
- Paulisper mane.
- Quid, manebo?
- Tempus non est intro eundi.
- Enicas.
- Non opus est, inquam, nunc intro te ire.
- Responde mihi,
- qua causa?
- Operae non est.
- Cur?
- Quia non est illi commodum.
- Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
- omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,
- qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
- Mane parumper atque haec audi.