Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Dic igitur, ubi illa est?
Evt.
  1. In nostris aedibus.
Char.
  1. Aedis probas,
  2. si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.
  3. sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?
E.
  1. Egomet vidi.
Ch.
  1. Quis eam adduxit ad vos?
E.
  1. Vt inique rogas.
  2. quid tua refert, qui cum istac venerit?
Char.
  1. Dum istic siet.
  2. vera dicis?
Evt.
  1. Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;
  2. est profecto.
Char.
  1. Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.
Evt.
  1. Quid si optabo?
Char.
  1. Deos orato ut eius faciant copiam.
Evt.
  1. Derides.
Char.
  1. Servata res est demum, si illam videro.
  2. sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras
  3. exite illinc, pallium mi ecferte.