Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Cape sis, puere, hoc pallium.
- Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi
- ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:
- suspicatur illam amicam esse illi.
- Sonam sustuli.
- Eam rem nunc exquirit intus.
- Iam machaerast in manu.
- Nam si eo ted intro ducam—
- Tollo ampullam atque hinc eo.
- Mane, mane, Charine.
- Erras, me decipere haud potes.
- Neque edepol volo.
- Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis?
- Non sino.
- Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.
- iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas.
- Sanus non es.
- Quin, pedes, vos in curriculum conicitis
- in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?
- Stultus es, noli istuc quaeso dicere.